- DAGON
- DAGONidolum Philistinorum, cecidit coruam arca, 1. Sam. c. 5. v. 4. Dagonem, et Atergatim idem fuisse numen docti aliqui statuunt, adeoque Atergatin corrupte scribi pro addir dag, h. e. magnisico pisce, vel addir Dagon, magnifico Dagone. Sed Bocharti iudicio potior est Veterum sententia, quâ Dagon et Atergatis vel Astarte plane diversa sunt numina. Quod planum ex Theologia Phoenicum, apud Philonem Byblium, ubi Dagon frater est, et Astarte Saturni uxor. Ibidem Dagon redditur Σίτων Frumentarius, quia Dagon Ebraeis est frumentum, et additur causa nominis; Επειδὴ ἑυρε ςῖτον καὶ ἄροτρον, ἐκλήθη Ζεὺς αρότριος. Nic. Lloydius. Iudic. c. 16. v. 23. Et certe, qui piscis habuisse formam idolum hoc volunt, Rabbinis Doctoribus usi dicunt, ab umbilico deorsum versûs piscem, sursum hominem exstitisse, quod colligunt ex sicque per hunc Deastrum Philistaeorum neptunum vel Tritonem intelligunt. Et certe, si verum est, quod de Oanne animali bicipite, ex mari Erythraeo emerso et Babylonem quottidie perveniente, ubi omnifarias artes, literas, agriculturam, aedium consecrationes, architecturam et leges Politicas hominies docuerit, occidente vero Solc in Oceanum reverti solito, Beros. Apollodor. et Polyhistor referunt, probabile est Satanam in forma piscis apparuisse hominibus, et ut divinitatis sibi conciliaret Famam, magnam eruditionem ac sapientiam prae se tulisse, unde tandem sub Dagonis nomine cultus, et Adardag, i. e. magnisicus Dag dictue est. Certe non absimili modo Triton describitur,Frons hominem praefert, in piscem desinit alvus.Pierius Hieroglyph. l. 1. c. 28. Secundum Voss. complexu suo is continebat tum Lunam sive Lunum, ut principium activum; tum Mare, ut passivum. Ratione prioris masculum erat numen Hebraeis, ac similiter LXX. Hinc et Sanchoniathonis Interpres Philo, apud Euseb. Praepar. l. 1. Δαγών. ὅ ἐςτι Σιτὼν, Dagon qui est Siton, ubi unum ex quatuor eum Caeli filiis facit ac credit ei nomen esse, a dagan i. e. frumentum; sed de isto fallitur, quia plane a dag h. e. piscis: ut melius dicturus fuerit Ι᾿χθυὼν, q. d. Piscis, seu piscinus. Namqueve et figura eius suffragatur, erat enim semihomo ac semipiscis,ut dictum etc. vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 76. sub fin. Eodem facit, quod Salmasio Dagon est ἡ Κητὼ, seu ὁ Κητὼν, quod ceti figuram habuerit; cui proin idem Dagon Azotiorum et Ceto Ioppensium, et Derceto Ascalonitarum. vide eum ad Solin. p. 574. et supra in voce Ceto. Adde Ioh. Selden. de Diis Syris Syntagm. 2. c. 3. et quae dicemus infra, in voce Pisces.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.